NOVITII

NOVITII
NOVITII
servi proprie dicti sunt recentes: Veteratores vero sive Veterani, reliqui. Ulpianus l. 37. ff. de Aedil. Ed. Praecipiunt Aediles ne veterator pro novitio veneat. Item, Quia Venalitiarii seiunt, facile decurri ad Novitiorum emptionem, idcirco interpolant veteratores, et pro Novitiis vendunt. Quod quibus artibus factum sit, diximus alibi. Sed Venuleius in l. ult. rem subtilius explicans, veteratorem ait, servum esse turpi alicui ac sordido
ministerio, quamvis recens addictum Novitium vero, qui vel nulli adhuc, vel nobili alicui et liberali homine dignae arti, quamvis multo ante, deditus suit> veluti Picturae, Medicinae, Musicae, etc. Vide Ioh. Calvinum Lexic. Iurid. In Communione Romana Novitii dicuntur, qui in Monasterio religiosae vitae experimenta subeunt, et probationis elapsô tempore, si idonei fuerint inventi, ad profeslionem admittuntur. Conventus Aquisgranensis A. C. 817. c. 34. Ut Novitio non facilis in Monasterium tribuatur ingressus. Guigo I. Prior Portarum Ep. 3. Incipientes, quos Novitios vocant etc. Horum diversitatem Udalricus exponit Consuet. Cluniac. l. 2. c. 1. Aliqua diversitas est eorundem Novitiorum: Nam non solum absque habitu veniunt, ut Laici et Clerici, sed etiam cum habitu, et Monachi iam facti: et tales trifariam sunt differentes. Quidam sunt de longinquis et alienis Monasteriis, et ad hoc veniunt, ut rursum profiteantur et de coetero maneant nobiscum. Quidam de cellis nostris, et vel pro infirmitate, vel loci longinquitate, benedictionem iam a Domno Abbate acceperunt, professione interim dilatâ et ad nostrum locum usque reservatâ. Quidam sunt de tali Monasterio nostro, quod absque D. Abbate proprium habent Abbatem, ubi etse benedictionem accipiant et professionem faciant, tamen habentur a nobis per omnia in vita et post vitam, ac si apud nos fuissent: Et isti, cum primum venerint, fiducialiter et absque mora intrant et secundum tempus, quo in praefato Monasterio sunt recepti, hîc etiam ordine suô non carebunt. Reliqui omnes non permittuntur intrare, nisi prius iuxta verbum S. Benedicti vel unam noctem in hospitio morentur; prius quoque quam intraverint, instruendi sunt, quemadmodum faciant petitionem suam etc. In eodem porro Convenru Aquisgranensi ut Novitius nec tondeatur, nec vestimenta pristina immutet, priusquam oboedientiam promittat, praecipitur. Vide Formulam 32. ex Baluzianis et Haeftenum Disquisit. Monastic. l. 4. Dtsquisitione primâ. Sed et Novitius fieri apud Monachos dicebatur, qui, in poenam, in Novitiorum ordinem redigebatur. Statuta antiqua ordinis Cartusiensis part. 2. c. 14. §. 9. Alias verd si Prior fregerit (ieiunium) vel fecerit frangi, sit extra sedem suam in Ecclesia, per 40. dies. Et si Vicarius idem fecerit, sit Novitius per 40. dies. Vide Car. du Fresne Gloss. ut et infra aliquid, voce Patientia. Pauca de Iesuitarum Novitiis in specie adspergam. Aluntur illi in eorum Collegiis ne Societas tandem deficiat, (quod et de aliis Ordinibus dicendum) membrisque quibusdam fatiscentibus ut recentiora surrogentur. Eorum autem est, cuiuscumque ordinis, statûs vel conditionis, ante ingressum, fuerint, Mundum (ut aiunt) deserere, se ipsos abnegare, bona sua relinquere, a Parentibus aufugere, amicis valedicere et ab omnibus, quae Mundus amat, abhorrere; naturalem Parentum affectum, in spiritualem, h.e. in Sociorum amorem convertere; omnium suorum atque adeo sui ipsorum quoque oblivisci: praeterea a corporis obsequio et indulgentia quam longissime recedere; sensibus repognantia appetere; carnissocietatem disciplinis severis, puta flagellis, ferulis, flagris et aliis spontaneis corporis uppliciis, eicere. In qu ibus
omnibus Novitiorum Magister eos exercet et acriter admodum habet, donec sibi ipsis toti emoriantur, atque non amplius sibi, sed Pontifici, ac Iesuitarum Patribus vivant, quod illi dicunt Deo vivere, Christo inseri et in mortem eius baptizari ac sepeliri. Inprimis vero Patres hi Novitiis suis intellectum ipsumque sesum ut ligent, omnem navant operam. Ordinis hinc sundator Ignatius Loiola, Epistolâ illa, quae in Iesuitarum Collegiis, singulis mensibus, ad mensam legitur, monet mandatque serio, ut ea, quae Superior iubet, caecâ oboedientiâ simpliciter perficiant; quaeque ipse facit, caecô iudiciô praetereant: non considerantes, an bonum vel utile sit, nec ne, quod praecipitur: Quaeque Superior iubet, quaeque ipse facit, non solum non iudicando, multoque minus reprehendendo, sed etiam tamquam bona et sancta praesupponendo. Ut autem Novitii Iesuitae rectius, quaenam ab illis oboedientia requiratur, intelligere possint, iis, in Musaeis et cubilibus, ob oculos huiusmodi imagines proponuntur. Est in medio picturae puer, qui dorsum incurvat, quô humeris impositam fert trabem, cui inscriptum est, Fortiter. Portat deinde citharam, quâ volunt, obedire debere eum Hilariter. A dextra illius assurgit catulus, ut oboediat Velociter. Pectus gerit apertum, ut oboediat Totô corde. Os tenet clausum, ut obsequatur Sine murmure. Baiulat res viles et abiectas, ut oboediat etiam in Rebus sensibus repugnantibus. Pedibus fert ocreas, ut oboediat Constanter. Ambabus manibus vasa tenet, ut oboediat Sincere seu Integre. Aures habet obseratas, ut oboediat etiam, in auditu non iucundis. Caput tandem inclinat, ut oboediat Humiliter. Contra quas oboedientiae formulas et conditiones si forte Novitius peccet, huic, pro qualitate delicti, ppoena in iungitur, quam ipsi Paenitentiam vocant. Verbi gratiâ, Magister Novitio mandat, quem superbum esse retur, ut abeat et locum secretum, aut caligas decrepitorum aut matulas aliaque vasa immunda expurget. Qui, seniensistas res sensui suo repugnare, si se excuset, murmuret aut etiam operam suam deneget, coram reliquis, prandii vel cenae tempore, suam profiteri culpam cogitur et in genua proiectus dicere: Reverendi Patres, dilecti Fratres, dico vobis meam culpam. Hodie inobediens fuit, neque cloacas, vel quid aliud, expurgavi. Quare mihi data est paenitentia ista: Primum, ut in Refectorio circumeam, vobisque monstrem, quomodo me excusaverim et vebellem declaraverim. Horrendum videns, voceque utens stentoreâ, pedibus quatiens, aiebam: Nolo hoc facrer. Quid hoc ad me? quid aliorum caligae? expurgent illi, qui coenô eas replêrunt. Quibus dictis,d in Refectorii medio considet et secum habet caligas aut vasa immunda, usque dum coeteri cibum sumpserint: et tunc nihilominus tenetur abire ac iussa exsequi, etc. Plura in hanc rem, inprimis de Regulis Magistri Novitiorum, de Libris ad usum eius accommodatis, de Institutione et Regimine Novitiorum, de Examine semestri, de Ordine domus Probationis, de Examine eorum, qui biennium Novitiatus, peractis
experimentis, expleverint, in Scholasticos approbatos admittendi, aliisque huc spectantibus, vide apud Lud. Lucium Histor. Iesuit. l. 1. c. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Burschung — In der Gruppensprache der Studentenverbindungen bezeichnet Fuchs (später teilweise auch Fux) ein neues Mitglied einer Verbindung, das sich für ein bis drei Semester in einer Art Probezeit befindet. Die Phase wird von den Verbindungen, die das… …   Deutsch Wikipedia

  • Fuchs (Anwärter) — In der Gruppensprache der Studentenverbindungen bezeichnet Fuchs (später teilweise auch Fux) ein neues Mitglied einer Verbindung, das sich für ein bis drei Semester in einer Art Probezeit befindet. Die Phase wird von den Verbindungen, die das… …   Deutsch Wikipedia

  • Fuchs (Studentenverbindung) — „O selig, ein Fuchs noch zu sein...“, Couleurkarte vor 1899 In der Gruppensprache der Studentenverbindungen bezeichnet Fuchs (später teilweise auch Fux) ein neues Mitglied einer Verbindung, das sich für ein oder mehrere Semester in einer Art… …   Deutsch Wikipedia

  • Fux (Studentenverbindung) — In der Gruppensprache der Studentenverbindungen bezeichnet Fuchs (später teilweise auch Fux) ein neues Mitglied einer Verbindung, das sich für ein bis drei Semester in einer Art Probezeit befindet. Die Phase wird von den Verbindungen, die das… …   Deutsch Wikipedia

  • Militärfuchs — In der Gruppensprache der Studentenverbindungen bezeichnet Fuchs (später teilweise auch Fux) ein neues Mitglied einer Verbindung, das sich für ein bis drei Semester in einer Art Probezeit befindet. Die Phase wird von den Verbindungen, die das… …   Deutsch Wikipedia

  • Militärfux — In der Gruppensprache der Studentenverbindungen bezeichnet Fuchs (später teilweise auch Fux) ein neues Mitglied einer Verbindung, das sich für ein bis drei Semester in einer Art Probezeit befindet. Die Phase wird von den Verbindungen, die das… …   Deutsch Wikipedia

  • DEPOSITIONIS in Academiis Ritus — Fuit antiquissimis iam temporibus moris, eos, qui in disciplinam Philosophorum se darent, certis quibusdam ritibus officii admonere, et velut initiare. Quo spectabat Pythagoraeorum ἐχεμυθία: Cavilli et Indibria auditorum, quibus Sophistarum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NEOPHYTUS — Graece Νεόφυτος. Isidor. l. 8. Neophytus Grace, Latine Novellus, et rudis fidelis. Papias: Neophyius, naper renatus, nuper ad sidem veniens vel noviter. Quô nomine etiamnum in Gallia, in Comitatu Provinciae, vocantur novelli Christiani e Iudaeis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Иезуиты — члены важнейшего монашеского ордена римско католич. церкви. Иезуитский орден учрежден в 1534 г. Игнатием Лойолой (отсюда другое название И. Игнатианцы), назвавшим его обществом Иисуса (Societas Jesus) и обрекшим его на борьбу против адских… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • BELLI indicendi ac gerendi ritus — Romani, ut inquit Varro bella et tarde, et nullâ licentiâ suscipiebant, et quod bellum nullum nisi pium putabant geri oportere, prinsquam indicerent bellum iis, a quibus iniurias factas seiebant, Faeciales legatos res repetitum mittebant quatuor …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”